Genre | Lc |
---|---|
Standard full text | In diebus illis Convenerunt filii Israel ad Moysen et Aaron et versi in seditionem dixerunt Da nobis aquam ut bibamus Ingressique Moyses et Aaron dimissa multitudine tabernaculum foederis corruerunt proni in terram clamaveruntque ad Dominum atque dixerunt Domine Deus exaudi clamorem populi huius et aperi eis thesaurum tuum fontem aquae vivae ut satiati cesset murmuratio eorum Et apparuit gloria Domini super eos Locutusque est Dominus ad Moysen dicens Tolle virgam et congrega populum tu et Aaron frater tuus et loquimini ad petram coram eis et illa dabit aquas Cumque eduxeris aquam de petra bibet omnis multitudo et iumenta eius Tulit igitur Moyses virgam quae erat in conspectu Domini sicut praeceperat ei congregata multitudine ante petram dixitque eis Audite rebelles et increduli Num de petra hac vobis aquam poterimus eicere Cumque elevasset Moyses manus percutiens virga bis silicem egressae sunt aquae largissimae ita ut populus biberet et iumenta Dixitque Dominus ad Moysen et Aaron Quia non credidistis mihi ut sanctificaretis me coram filiis Israel non introducetis hos populos in terram quam dabo eis Haec est aqua contradictionis ubi iurgati sunt filii Israel contra Dominum et sanctificatus est in eis |
Bible | Nu 20,1; Nu 20,3; Nu 20,6-13 |
Frequency | Lc. 224 occurences, 0.2572%, 257pcm (extreme) |
Diversity | Lc. 1 (none) |
Assignments | Lc. Qu/H3/f6/M2/Mass Propers/null (226) |