Genre | Lc |
---|---|
Standard full text | In diebus illis Daniel ingressus ad regem rogavit eum ut tempus daret sibi ad solutionem indicandam regi Et ingressus est domum suam Ananiaeque et Misaeli et Azariae sociis suis indicavit negotium ut quaererent misericordiam a facie Dei caeli super sacramento isto et non perirent Daniel et socii eius cum ceteris sapientibus Babylonis Tunc Danieli mysterium per visionem nocte revelatum est et benedixit Daniel Deum caeli et locutus ait Sit nomen Domini benedictum a saeculo et usque in saeculum quia sapientia et fortitudo eius sunt Et ipse mutat tempora et aetates transfert regna atque constituit dat sapientiam sapientibus et scientiam intelligentibus disciplinam Ipse revelat profunda et abscondita et novit in tenebris constituta et lux cum eo est Tibi Deus patrum nostrorum confiteor teque laudo quia sapientiam et fortitudinem dedisti mihi et nunc ostendisti mihi quae rogavimus te quia sermonem regis aperuisti nobis |
Bible | Dn 2,16-23 |
Frequency | Lc. 8 occurences, 0.0092%, 9pcm (low) |
Diversity | Lc. 2 (low) |
Assignments | Lc. Trin/H23/f4/M2/Mass Propers (7) Lc. Trin/H24/f4/M2/Mass Propers (1) |