Damasci praepositus 1624

Genre Lc
Standard full text Damasci praepositus gentis Aretae regis custodiebat civitatem Damascenorum ut me comprehenderet et per fenestram in sporta dimissus sum per murum et sic effugi manus eius
Si gloriari oportet non expedit quidem veniam autem ad visiones et revelationes Domini
Scio hominem in Christo ante annos quatuordecim sive in corpore nescio sive extra corpus nescio Deus scit raptum huiusmodi usque ad tertium caelum
Et scio huiusmodi hominem sive in corpore sive extra corpus nescio Deus scit quoniam raptus est in paradisum et audivit arcana verba quae non licet homini loqui
Pro huiusmodi gloriabor pro me autem nihil gloriabor nisi in infirmitatibus meis
Nam etsi voluero gloriari non ero insipiens veritatem enim dicam parco autem ne quis me existimet supra id quod videt in me aut aliquid audit ex me
Et ne magnitudo revelationum extollat me datus est mihi stimulus carnis meae angelus Satanae qui me colaphizet
Propter quod ter Dominum rogavi ut discederet a me et dixit mihi
Sufficit tibi gratia mea nam virtus in infirmitate perficitur
Libenter igitur gloriabor in infirmitatibus meis ut inhabitet in me virtus Christi
Bible 2K 11,32-12,9
Frequency Lc. 5 occurences, 0.0057%, 5pcm (low)
Diversity Lc. 4 (low)
Assignments Lc. LXX/H2/ff/M2/Mass Propers (2)
Lc. LXX/H2/f3/M2/Mass Propers (1)
Lc. LXX/H2/f2/M2/Mass Propers (1)
Lc. LXX/H2/D/Sexagesima/M2/Mass Propers/2 (1)