Genre | Lc |
---|---|
Standard full text | Custodite ergo vos a murmuratione quae nihil prodest et a detractione parcite linguae quoniam sermo obscurus in vacuum non ibit os autem quod mentitur occidit animam Nolite zelare mortem in errore vitae vestrae neque acquiratis perditionem in operibus manuum vestrarum Quoniam Deus mortem non fecit Nec laetatur in perditione vivorum Creavit enim ut essent omnia et sanabiles fecit nationes orbis terrarum et non est in illis medicamentum exterminii nec inferorum regnum in terra Iustitia enim perpetua est et immortalis Impii autem manibus et verbis accersierunt illam et aestimantes illam amicam defluxerunt et sponsiones posuerunt ad illam quoniam digni sunt qui sint ex parte illius |
Bible | Sap 1,11-16 |
Frequency | Lc. 3 occurences, 0.0034%, 3pcm (low) |
Diversity | Lc. 1 (none) |
Assignments | Lc. Trin/H11/f6/M2/Mass Propers (3) |