Genre | Proph |
---|---|
Standard full text | In diebus illis Locutus est Moyses filiis Israel dicens Custodite igitur et facite quae praecepit Dominus Deus vobis non declinabitis neque ad dexteram neque ad sinistram sed per viam quam praecepit Dominus Deus vester ambulabitis ut vivatis et bene sit vobis et protelentur dies in terra possessionis vestrae Haec sunt praecepta et caeremoniae atque iudicia quae mandavit Dominus Deus vester ut docerem vos et faciatis ea in terra ad quam transgredimini possidendam ut timeas Dominum Deum tuum et custodias omnia mandata et praecepta eius quae ego praecipio tibi et filiis ac nepotibus tuis cunctis diebus vitae tuae ut prolongentur dies tui Audi Israel et observa ut facias quae praecepit tibi Dominus et bene sit tibi et multipliceris amplius sicut pollicitus est Dominus Deus patrum tuorum tibi terram lacte et melle manantem Audi Israel Dominus Deus noster Dominus unus est Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota fortitudine tua Eruntque verba haec quae ego praecipio tibi hodie in corde tuo et narrabis ea filiis tuis et meditaberis in eis sedens in domo tua et ambulans in itinere dormiens atque consurgens Et ligabis ea quasi signum in manu tua eruntque et movebuntur inter oculos tuos scribesque ea in limine et ostiis domus tuae |
Bible | Dt 5,32 |
Frequency | Proph. 3 occurences, 0.0291%, 29pcm (low) |
Diversity | Proph. 1 (none) |
Assignments | Proph. Qu/QuT/S/M2/Mass Propers/2 (3) |