Genre | Lc |
---|---|
Standard full text | In diebus illis Respondens Petrus dixit ad populum Cum venerint tempora refrigerii a conspectu Domini et miserit eum qui praedicatus est vobis Iesum Christum quem oportet quidem caelum suscipere usque in tempora restitutionis omnium quae locutus est Deus per os sanctorum suorum a saeculo prophetarum Moyses quidem dixit Quoniam prophetam suscitabit vobis Dominus Deus vester de fratribus vestris tamquam me ipsum audietis iuxta omnia quaecumque locutus fuerit vobis Erit autem omnis anima quae non audierit prophetam illum exterminabitur de plebe Et omnes prophetae a Samuel et deinceps qui locuti sunt annuntiaverunt dies istos Vos estis filii prophetarum et testamenti quod disposuit Deus ad patres nostros dicens ad Abraham Et in semine tuo benedicentur omnes familiae terrae Vobis primum Deus suscitans filium suum misit eum benedicentem vobis ut convertat se unusquisque a nequitia sua |
Bible | Act 3,20-26 |
Frequency | Lc. 13 occurences, 0.0149%, 14pcm (low) |
Diversity | Lc. 1 (none) |
Assignments | Lc. Pasc/H3/f6/M2/Mass Propers (13) |