Genre | Lc |
---|---|
Standard full text | In diebus illis Factum est autem cum sedisset rex in domo sua et Dominus dedisset ei requiem undique ab universis inimicis suis dixit ad Nathan prophetam Videsne quod ego habitem in domo cedrina et arca Dei posita sit in medio pellium Dixitque Nathan ad regem Omne quod est in corde tuo vade fac quia Dominus tecum est Factum est autem in illa nocte et ecce sermo Domini ad Nathan dicens Vade et loquere ad servum meum David Haec dicit Dominus Numquid tu aedificabis mihi domum ad habitandum Neque enim habitavi in domo ex die illa qua eduxi filios Israel de terra Aegypti usque in diem hanc sed ambulabam in tabernaculo et in tentorio Per cuncta loca quae transivi cum omnibus filiis Israel numquid loquens locutus sum ad unam de tribubus Israel cui praecepi ut pasceret populum meum Israel dicens Quare non aedificastis mihi domum cedrinam Et nunc haec dices servo meo David Haec dicit Dominus exercituum Ego tuli te de pascuis sequentem greges ut esses dux super populum meum Israel et fui tecum in omnibus ubicumque ambulasti et interfeci universos inimicos tuos a facie tua fecique tibi nomen grande iuxta nomen magnorum qui sunt in terra Et ponam locum populo meo Israel et plantabo eum et habitabit sub eo et non turbabitur amplius nec addent filii iniquitatis ut affligant eum sicut prius ex die qua constitui iudices super populum meum Israel et requiem dabo tibi ab omnibus inimicis tuis praedicitque tibi Dominus quod domum faciat tibi Dominus Cumque completi fuerint dies tui et dormieris cum patribus tuis suscitabo semen tuum post te quod egredietur de utero tuo et firmabo regnum eius Ipse aedificabit domum nomini meo et stabiliam thronum regni eius usque in sempiternum |
Bible | 2Rg 7,1-13 |
Frequency | Lc. 5 occurences, 0.0057%, 5pcm (low) |
Diversity | Lc. 4 (low) |
Assignments | Lc. Trin/H10/f4/M2/Mass Propers (2) Lc. Trin/H11/f4/M2/Mass Propers (1) Lc. Trin/H14/f6/M2/Mass Propers (1) Lc. Trin/H15/f6/M2/Mass Propers (1) |