Cum quadam die venissent filii Dei 1608

Genre Lc
Standard full text Factum est autem cum quadam die venissent filii Dei et starent coram Domino venisset quoque Satan inter eos et staret in conspectu eius ut diceret Dominus ad Satan
Unde venis
Qui respondens ait
Circuivi terram et perambulavi eam
Et dixit Dominus ad Satan
Numquid considerasti servum meum Iob quod non sit ei similis in terra vir simplex et rectus ac timens Deum et recedens a malo et adhuc retinens innocentiam
Tu autem commovisti me adversus eum ut affligerem eum frustra
Cui respondens Satan ait
Pellem pro pelle et cuncta quae habet homo dabit pro anima sua alioquin mitte manum tuam et tange os eius et carnem et tunc videbis quod in faciem benedicat tibi
Dixit ergo Dominus ad Satan
Ecce in manu tua est verumtamen animam illius serva
Egressus igitur Satan a facie Domini percussit Iob ulcere pessimo a planta pedis usque ad verticem eius qui testa saniem radebat sedens in sterquilinio
Dixit autem illi uxor sua
Adhuc tu permanes in simplicitate tua
Benedic Deo et morere
Qui ait ad illam
Quasi una de stultis mulieribus locuta es si bona suscepimus de manu Dei mala quare non suscipiamus
In omnibus his non peccavit Iob labiis suis
Bible Job 2,1-10
Frequency Lc. 4 occurences, 0.0046%, 4pcm (low)
Diversity Lc. 2 (low)
Assignments Lc. contra morbum gallicum (Iob)/M2/Mass Propers (3)
Lc. pro patientia/M2/Mass Propers (1)