Genre | Lc |
---|---|
Standard full text | Cumque adhuc loquerer et orarem et confiterer peccata mea et peccata populi mei Israel et prosternerem preces meas in conspectu Dei mei pro monte sancto Dei mei adhuc me loquente in oratione ecce vir Gabriel quem videram in visione a principio cito volans tetigit me in tempore sacrificii vespertini Et docuit me et locutus est mihi dixitque Daniel nunc egressus sum ut docerem te et intelligeres Ab exordio precum tuarum egressus est sermo ego autem veni ut indicarem tibi quia vir desideriorum es tu ergo animadverte sermonem et intellige visionem Septuaginta hebdomades abbreviatae sunt super populum tuum et super urbem sanctam tuam ut consummetur praevaricatio et finem accipiat peccatum et deleatur iniquitas et adducatur iustitia sempiterna et impleatur visio et prophetia et ungatur Sanctus sanctorum |
Bible | Dn 9,20-24 |
Frequency | Lc. 13 occurences, 0.0149%, 14pcm (low) |
Diversity | Lc. 2 (low) |
Assignments | Lc. Mar/18/Gabriel/M2/Mass Propers (8) Lc. Gabriel/M2/Mass Propers (5) |