Genre | Lc |
---|---|
Standard full text | Cum audisset rex Ezechias verba Rabsacis scidit vestimenta sua et obvolutus est sacco et intravit in domum Domini Et misit Eliacim qui erat super domum et Sobnam scribam et seniores de sacerdotibus opertos saccis ad Isaiam filium Amos prophetam et dixerunt ad eum Haec dicit Ezechias Dies tribulationis et correptionis et blasphemiae dies haec quia venerunt filii usque ad partum et virtus non est pariendi Si quomodo audiat Dominus Deus tuus verba Rabsacis quem misit rex Assyriorum dominus suus ad blasphemandum Deum viventem et exprobrandum sermonibus quos audivit Dominus Deus tuus leva ergo orationem pro reliquiis quae repertae sunt Et venerunt servi regis Ezechiae ad Isaiam Et dixit ad eos Isaias Haec dicetis domino vestro Haec dicit Dominus Ne timeas a facie verborum quae audisti quibus blasphemaverunt pueri regis Assyriorum me Ecce ego dabo ei spiritum et audiet nuntium et revertetur ad terram suam et corruere eum faciam gladio in terra sua |
Bible | Is 37,1-7 |
Frequency | Lc. 3 occurences, 0.0034%, 3pcm (low) |
Diversity | Lc. 2 (low) |
Assignments | Lc. in tempore belli/M2/Mass Propers (2) Lc. pro pace regni/M2/Mass Propers (1) |