Genre | Lc |
---|---|
Standard full text | In diebus illis Dixit Ieremias Cui comparabo te vel cui assimilabo te filia Ierusalem cui exaequabo te et consolabor te virgo filia Sion magna est enim velut mare contritio tua quis medebitur tui Prophetae tui viderunt tibi falsa et stulta nec aperiebant iniquitatem tuam ut te ad poenitentiam provocarent viderunt autem tibi assumptiones falsas et ejectiones Plauserunt super te manibus omnes transeuntes per viam sibilaverunt et moverunt caput suum super filiam Ierusalem Haeccine est urbs dicentes perfecti decoris gaudium universae terrae Aperuerunt super te os suum omnes inimici tui sibilaverunt et fremuerunt dentibus et dixerunt Devorabimus en ista est dies quam exspectabamus invenimus vidimus Fecit Dominus quae cogitavit complevit sermonem suum quem praeceperat a diebus antiquis destruxit et non pepercit et laetificavit super te inimicum et exaltavit cornu hostium tuorum Clamavit cor eorum ad Dominum super muros filiae Sion Deduc quasi torrentem lacrimas per diem et noctem non des requiem tibi neque taceat pupilla oculi tui Consurge lauda in nocte in principio vigiliarum effunde sicut aquam cor tuum ante conspectum Domini |
Bible | Thr 2,13-19 |
Frequency | Lc. 18 occurences, 0.0207%, 20pcm (low) |
Diversity | Lc. 1 (none) |
Assignments | Lc. Compassio BMV/M2/Mass Propers (18) |