Creans te Iacob 1579

Genre Lc
Standard full text Haec dicit Dominus
Creans te Iacob et formans te Israel
Noli timere quia redemi te et vocavi te nomine tuo meus es tu
Cum transieris per aquas tecum ero et flumina non operient te cum ambulaveris in igne non combureris et flamma non ardebit in te
Quia ego Dominus Deus tuus Sanctus Israel salvator tuus dedi propitiationem tuam Aegyptum Aethopiam et Saba pro te
Ex quo honorabilis factus es in oculis meis et gloriosus ego dilexi te et dabo homines pro te et populos pro anima tua
Noli timere quia ego tecum sum ab oriente adducam semen tuum et ab occidente congregabo te
Dicam aquiloni Da et austro
Noli prohibere affer filios meos de longinquo et filias meas ab extremis terrae
Et omnem qui invocat nomen meum in gloriam meam creavi eum formavi eum et feci eum
Educ foras populum caecum et oculos habentem surdum et aures ei sunt
Omnes gentes congregatae sunt simul et collectae sunt tribus
Quis in vobis annuntiet istud et quae prima sunt audire nos faciet
Dent testes eorum iustificentur et audiant et dicant
Vere
Vos testes mei dicit Dominus et servus meus quem elegi ut sciatis et credatis mihi et intelligatis quia ego ipse sum ante me non est formatus Deus et post me non erit
Ego sum ego sum Dominus et non est absque me salvator
Ego annuntiavi et salvavi auditum feci et non fuit in vobis alienus vos testes mei dicit Dominus et ego Deus
Et ab initio ego ipse et non est qui de manu mea eruat
Operabor et quis avertet illud
Bible Is 43,1-13
Frequency Lc. 67 occurences, 0.0769%, 76pcm (medium)
Diversity Lc. 15 (extreme)
Assignments Lc. Jan/22/Vincentius/M2/Mass Propers (27)
Lc. Aug/11/Tiburtius/M2/Mass Propers (12)
Lc. martyr unus/M2/Mass Propers/9 (8)
Lc. Adv/H2/f4/M2/Mass Propers (5)
Lc. Aug/28/Pelagius martyr/M2/Mass Propers (2)
Lc. Aug/29/Ioannes Baptista (Decollatio)/M2/Mass Propers (2)
Lc. Nov/23/Clemens/M2/Mass Propers (2)
Lc. Jul/1/Ioannes Baptista (Octava)/M2/Mass Propers (2)
Lc. May/6/Ioannes apostolus (ante Portam Latinam)/M2/Mass Propers (1)
Lc. Jul/25/Christophorus/M2/Mass Propers (1)
Lc. Aug/19/Magnus martyr/M2/Mass Propers (1)
Lc. martyr unus pontifex/M2/Mass Propers/7 (1)
Lc. Sep/23/Vincentius (Translatio)/M2/Mass Propers (1)
Lc. Dec/21/Thomas apostolus/M2/Mass Propers (1)
Lc. Jan/22/Vincentius Agenensis/M2/Mass Propers (1)