Genre | Lc |
---|---|
Standard full text | Corona aurea super caput iusti expressa signo sanctitatis et gloria honoris opus virtutis et desideria oculorum ornata Sic pulchra ante ipsum non fuerunt talia usque ad originem Non est indutus illa alienigena aliquis sed tantum filii ipsius soli et nepotes ejus per omne tempus Sacrificia ipsius consumpta sunt igne quotidie Complevit eum Dominus et manus eius unxit oleo sancto suo Factum est illi in testamentum aeternum et semini eius sicut dies caeli Fungi sacerdotio et habere laudem et glorificare populum suum in nomine eius Ipsum elegit ab omni vivente offerre sacrificium Deo incensum et bonum odorem in memoriam placare pro populo suo Et dedit illi in praeceptis suis potestatem in testamentis iudiciorum docere Iacob testimonia et in lege sua lucem dare Israel Contra illum steterunt alieni et propter invidiam circumdederunt illum homines in deserto Vidit Dominus Deus et non placuit illi et consumpti sunt in impetu iracundiae Fecit illis monstra et consumpsit illos in flamma ignis Et addidit illi gloriam et dedit illi haereditatem et primitias frugum terrae divisit illi In fide et lenitate ipsius sanctum fecit illum et elegit eum ex omni carne Audivit enim eum et vocem ipsius et induxit illum in nubem Et dedit illi coram praecepta et legem vitae et disciplinae |
Bible | ~Eccli 45,14-25; Eccli 45,4-6 |
Frequency | Lc. 3 occurences, 0.0034%, 3pcm (low) |
Diversity | Lc. 2 (low) |
Assignments | Lc. Jan/19/Henricus episcopus/M2/Mass Propers (2) Lc. Jan/20/Henricus episcopus/M2/Mass Propers (1) |