Corde creditur 1573

Genre Lc
Standard full text Fratres
Corde creditur ad iustitiam ore autem confessio fit ad salutem
Dicit enim Scriptura
Omnis qui credit in illum non confundetur
Non enim est distinctio Iudaei et Graeci
Nam idem Dominus omnium dives in omnes qui invocant illum
Omnis enim quicumque invocaverit nomen Domini salvus erit
Quomodo ergo invocabunt in quem non crediderunt
Aut quomodo credent ei quem non audierunt
Quomodo autem audient sine praedicante
Quomodo vero praedicabunt nisi mittantur
Sicut scriptum est
Quam speciosi pedes evangelizantium pacem evangelizantium bona
Sed non omnes oboediunt evangelio
Isaias enim dicit
Domine quis credit auditui nostro
Ergo fides ex auditu auditus autem per verbum Christi
Sed dico
Numquid non audierunt
Et quidem in omnem terram exivit sonus eorum et in fines orbis terrae verba eorum
Bible R 10,10-18
Frequency Lc. 316 occurences, 0.3628%, 362pcm (extreme)
Diversity Lc. 11 (high)
Assignments Lc. Nov/30/Andreas apostolus/M2/Mass Propers (213)
Lc. Jul/15/Divisio Apostolorum/M2/Mass Propers/2 (42)
Lc. Dec/7/Andreas apostolus (Octava)/M2/Mass Propers (23)
Lc. apostolus/M2/Mass Propers/2 (23)
Lc. apostolus unus/M2/Mass Propers/3 (10)
Lc. Jul/16/Divisio Apostolorum/M2/Mass Propers (3)
Lc. May/1/Iacobus minor, Philippus apostolus/M2/Mass Propers (1)
Lc. May/11/Andreas apostolus (Translatio)/M2/Mass Propers (1)
Lc. apostoli plures/M2/Mass Propers/3 (1)
Lc. Nov/29/Andreas apostolus (Vigilia)/M2/Mass Propers (1)
Lc. May/9/Andreas apostolus (Translatio)/M2/Mass Propers (1)