Genres | Proph, Lc |
---|---|
Standard full text | Haec dicit Dominus Convertere Israel ad Dominum Deum tuum quoniam corruisti in iniquitate tua Tollite vobiscum verba et convertimini ad Dominum et dicite ei Omnem aufer iniquitatem et accipe bonum et reddemus vitulos labiorum nostrorum Assur non salvabit nos super equos non ascendemus nec dicemus ultra dii nostri opera manuum nostrarum quia eius qui in te est misereberis populi Sanabo contritiones eorum diligam eos spontanee quia aversus est furor meus ab eis Ero quasi ros Israel germinabit quasi lilium Erumpet radix eius ut Libani ibunt rami eius et gloria eius erit quasi oliva et odor eius ut libani Convertentur sedentes in umbra eius vivent tritico et germinabunt quasi vinea memoriale eius sicut vinum Libani Ego exaudiam et dirigam eum ego ut abietem virentem ex me fructus tuus inventus est Quis sapiens et intelliget ista intelliget et sciet haec Quia rectae viae Domini et iusti ambulabunt in eis |
Bible | Hos 14,2-10 |
Frequency | Proph. 2 occurences, 0.0194%, 19pcm (low) Lc. 233 occurences, 0.2675%, 267pcm (extreme) |
Diversity | Proph. 2 (high) Lc. 3 (low) |
Assignments | Proph. Trin/QuT/f6/M2/Mass Propers (1) Proph. Qu/QuT/S/M2/Mass Propers/4 (1) Lc. Trin/QuT/f6/M2/Mass Propers (233) Lc. Pasc/H6/f3/M2/Mass Propers (1) Lc. Trin/QuT/f4/M2/Mass Propers (1) |