Genre | Lc |
---|---|
Standard full text | In diebus illis Ego Ioannes conversus vidi septem candelabra aurea et in medio septem candelabrorum aureorum similem Filio hominis vestitum podere et praecinctum ad mamillas zona aurea caput autem eius et capilli erant candidi tamquam lana alba et tamquam nix et oculi eius tamquam flamma ignis et pedes eius similes auricalco sicut in camino ardenti et vox illius tamquam vox aquarum multarum et habebat in dextera sua stellas septem et de ore ejus gladius utraque parte acutus exibat et facies eius sicut sol lucet in virtute sua Et cum vidissem eum cecidi ad pedes eius tamquam mortuus Et posuit dexteram suam super me dicens Noli timere ego sum primus et novissimus et vivus et fui mortuus et ecce sum vivens in saecula saeculorum |
Bible | Ap 1,12-18 |
Frequency | Lc. 3 occurences, 0.0034%, 3pcm (low) |
Diversity | Lc. 1 (none) |
Assignments | Lc. Aug/6/Transfiguratio Domini/M2/Mass Propers (3) |