Genre | Lc |
---|---|
Standard full text | Fratres Convenientibus vobis in unum iam non est dominicam cenam manducare Unusquisque enim suam cenam praesumit ad manducandum Et alius quidem esurit alius autem ebrius est Numquid domos non habetis ad manducandum et bibendum aut ecclesiam Dei contemnitis et confunditis eos qui non habent Quid dicam vobis Laudo vos in hoc non laudo Ego enim accepi a Domino quod et tradidi vobis quoniam Dominus noster Iesus Christus in qua nocte tradebatur accepit panem et gratias agens fregit et dixit Accipite et manducate Hoc est corpus meum quod pro vobis tradetur hoc facite in meam commemorationem Similiter et calicem postquam cenavit dicens Hic calix novum testamentum es in meo sanguine Hoc facite quotienscumque bibetis in meam commemorationem Quotienscumque enim manducabitis panem hunc et calicem bibetis mortem Domini annuntiabitis donec veniat Itaque quicumque manducaverit panem vel biberit calicem Domini indigne reus erit corporis et sanguinis Domini Probet autem se ipsum homo et sic de pane illo edat et de calice bibat Qui enim manducat et bibit indigne iudicium sibi manducat et bibit non diiudicans corpus Domini Ideo inter vos multi infirmi et imbecilles et dormiunt multi Quod si nosmet ipsos diiudicaremus non utique iudicaremur Dum iudicamur autem a Domino corripimur ut non cum hoc mundo damnemur |
Bible | 1K 11,20-32 |
Frequency | Lc. 245 occurences, 0.2813%, 281pcm (extreme) |
Diversity | Lc. 2 (low) |
Assignments | Lc. Qu/H6/f5/M2/Mass Propers (237) Lc. Trin/H1/f5/Corpus Christi/M2/Mass Propers (2) |