Congregatus est omnis populus 1551

Genre Lc
Standard full text In diebus illis
Congregatus est omnis populus quasi vir unus, ad plateam quae est ante portam aquarum et dixerunt Esdrae scribae ut afferret librum legis Moysi quam praecepit Dominus Israeli
Attulit ergo Esdras sacerdos legem coram multitudine virorum et mulierum cunctisque qui poterant intelligere in die prima mensis septimi
Et legit in eo aperte in platea quae erat ante portam aquarum a mane usque ad mediam diem in conspectu virorum et mulierum et sapientium
Et aures omnis populi erant erectae ad librum
Stetit autem Esdras scriba super gradum ligneum quem fecerat ad loquendum et steterunt iuxta eum
Et aperuit Esdras librum coram omni populo super omnem quippe populum eminebat et benedixit Esdras Domino Deo magno
Et respondit omnis populus amen
Elevans manus suas incurvati sunt et adoraverunt proni in terram
Porro levitae silentium faciebant in populo ad audiendam legem populus autem stabat in gradu suo
Et legerunt in libro Dei distincte et aperte ad intelligendum
Dixit autem Nehemias sacerdos
Scribae et levitae dies sanctificatus est Domino Deo nostro nolite lugere et nolite flere
Et dixit eis
Ite et comedite pinguia et bibite mulsum et mittite partes eis qui non praeparaverunt sibi quia sanctus dies Domini est et nolite contristari
Gaudium etenim Domini est fortitudo vestra
Bible 2Esr 8,1-10
Frequency Lc. 236 occurences, 0.2710%, 270pcm (extreme)
Diversity Lc. 3 (low)
Assignments Lc. Trin/QuT/f4/M2/Mass Propers (236)
Lc. Dedicatio Ecclesiae/M2/Mass Propers/3 (1)
Lc. Dedicatio altaris/M2/Mass Propers (1)