Genre | Lc |
---|---|
Standard full text | Haec dicit Dominus Deus Clama ne cesses quasi tuba exalta vocem tuam et annuntia populo meo scelera eorum et domui Iacob peccata eorum Me etenim de die in diem quaerunt et scire vias meas volunt Quasi gens quae iustitiam fecerit et quae iudicium Dei sui non dereliquerit Rogant me iudicia iustitiae et appropinquare Deo volunt Quare ieiunavimus et non aspexisti humiliavimus animas nostras et nescisti Ecce in die ieiunii vestri invenitur voluntas vestra et omnes debitores vestros repetitis Ecce ad lites et contentiones ieiunatis et percutitis pugno impie Nolite ieiunare sicut usque ad hanc diem ut audiatur in excelso clamor vester Numquid tale est ieiunium quod elegi per diem affligere hominem animam suam Numquid contorquere quasi circulum caput suum et sacco et cinere sternere Numquid istud vocabis ieiunium et diem acceptabilem Domino Nonne hoc est magis ieiunium quod elegi Dissolve colligationes impietatis solve fasciculos deprimentes Dimitte eos qui confracti sunt liberos et omne onus disrumpe Frange esurienti panem tuum et egenos vagosque induc in domum tuam Cum videris nudum operi eum et carnem tuam ne despexeris Tunc erumpet quasi mane lumen tuum et sanitas tua citius orietur Et anteibit faciem tuam iustitia tua et gloria Domini colliget te Tunc invocabis et Dominus exaudiet clamabis et dicet ecce adsum Quia misericors sum Dominus Deus tuus |
Bible | Is 58,1-9 |
Frequency | Lc. 235 occurences, 0.2698%, 269pcm (extreme) |
Diversity | Lc. 2 (low) |
Assignments | Lc. LXX/H3/f6/M2/Mass Propers/null (237) Lc. pro benefactoribus, pro eleemosynariis/M2/Mass Propers (1) |