Genre | Lc |
---|---|
Standard full text | Fratres Christus assistens pontifex futurorum bonorum per amplius et perfectius tabernaculum non manufactum id est non huius creationis Neque per sanguinem hircorum aut vitulorum sed per proprium sanguinem introivit semel in sancta aeterna redemptione inventa Si enim sanguis hircorum et taurorum et cinis vitulae aspersus inquinatos sanctificat ad emundationem carnis quanto magis sanguis Christi qui per Spiritum Sanctum semet ipsum obtulit immaculatum Deo emundabit conscientias nostras ab operibus mortuis ad serviendum Deo viventi Et ideo novi testamenti mediator est ut morte intercedente in redemptionem earum praevaricationum quae erant sub priori testamento repromissionem accipiant qui vocati sunt aeternae hereditatis In Christo Iesu Domino nostro |
Bible | H 9,11-15 |
Frequency | Lc. 235 occurences, 0.2698%, 269pcm (extreme) |
Diversity | Lc. 1 (none) |
Assignments | Lc. Qu/H5/D/M2/Mass Propers (238) |