Genres | Proph, Lc |
---|---|
Standard full text | Haec dicit Dominus Deus Christo meo Cyro cuius apprehendi dexteram ut subiciam ante faciem eius gentes et dorsa regum convertam Et aperiam coram eo ianuas et portae non claudentur Ego ante te ibo et gloriosos terrae humiliabo Portas aereas conteram et vectes ferreos confringam Et dabo tibi thesauros absconditos et arcana secretorum ut scias quia ego Dominus qui invoco nomen tuum Deus Israel Propter servum meum Iacob et Israel electum meum Et vocavi te nomine meo assimilavi te et non cognovisti me Ego Dominus et non est alius extra me non est deus Accinxi te et non cognovisti me Ut sciant hi qui ab ortu solis et qui ab occidente quoniam absque me non est Deus Ego Dominus et non est alter formans lucem et creans tenebras faciens pacem et creans malum Ego Dominus faciens omnia haec Rorate caeli desuper et nubes pluant iustum aperiatur terra et germinet Salvatorem Et iustitia oriatur simul ego Dominus creavi eum |
Bible | Is 45,1-8 |
Frequency | Proph. 225 occurences, 2.1843%, 2,184pcm (extreme) Lc. 1 occurences, 0.0011%, 1pcm (unique) |
Diversity | Proph. 1 (none) Lc. 1 (none) |
Assignments | Proph. Adv/QuT/S/M2/Mass Propers/null/4 (229) Lc. Nov/9/Passio Imaginis Christi/M2/Mass Propers (1) |