Genre | Lc |
---|---|
Standard full text | Fratres Christo igitur passo in carne et vos eadem cogitatione armamini Quia qui passus est in carne desiit a peccatis ut iam non hominum desideriis sed voluntate Dei quod reliquum est in carne vivat temporis Sufficit enim praeteritum tempus ad voluntatem gentium consummandam his qui ambulaverunt in luxuriis desideriis vinolentiis comessationibus potationibus et illicitis idolorum cultibus In quo admirantur non concurrentibus vobis in eamdem luxuriae confusionem blasphemantes Qui reddent rationem ei qui paratus est iudicare vivos et mortuos Propter hoc enim et mortuis evangelizatum est ut iudicentur quidem secundum homines in carne vivant autem secundum Deum in spiritu In Christo Iesu Domino nostro |
Bible | 1P 4,1-6 |
Frequency | Lc. 8 occurences, 0.0092%, 9pcm (low) |
Diversity | Lc. 5 (medium) |
Assignments | Lc. Pasc/H4/f6/M2/Mass Propers (2) Lc. Pasc/H1/f6/M2/Mass Propers (2) Lc. Jun/19/Protasius, Gervasius/M2/Mass Propers (2) Lc. Pasc/H1/f4/M2/Mass Propers (1) Lc. martyres plures/M2/Mass Propers/6 (1) |