Bonum est homini mulierem non tangere 1498

Genre Lc
Standard full text Fratres
Bonum est homini mulierem non tangere propter fornicationem autem unusquisque suam uxorem habeat et unaquaeque suum virum habeat
Uxori vir debitum reddat similiter autem et uxor viro
Mulier sui corporis potestatem non habet sed vir
Similiter autem et vir sui corporis potestatem non habet sed mulier
Nolite fraudare invicem nisi forte ex consensu ad tempus ut vacetis orationi et iterum revertimini in idipsum ne tentet vos Satanas propter incontinentiam vestram
Hoc autem dico secundum indulgentiam non secundum imperium
Volo enim omnes vos esse sicut meipsum sed unusquisque proprium donum habet ex Deo alius quidem sic alius vero sic
Dico autem non nuptis et viduis bonum est illis si sic permaneant sicut et ego
Quod si non se continent nubant
Melius est enim nubere quam uri
Bible 1K 7,1-9
Frequency Lc. 15 occurences, 0.0172%, 17pcm (low)
Diversity Lc. 3 (low)
Assignments Lc. Ep/H3/f6/M2/Mass Propers (13)
Lc. Ep/H4/f4/M2/Mass Propers (1)
Lc. pro sponso et sponsa/M2/Mass Propers (1)