Genre | Lc |
---|---|
Standard full text | Audivit Seron princeps exercitus Syriae quod congregavit Iudas congregationem fidelium et ecclesiam secum et ait Faciam mihi nomen et glorificabor in regno et debellabo Iudam et eos qui cum ipso sunt qui spernebant verbum regis Et praeparavit se et ascenderunt cum eo castra impiorum fortes auxiliarii ut facerent vindictam in filios Israel Et appropinquaverunt usque ad Bethoron et exivit Iudas obviam illi cum paucis Ut autem viderunt exercitum venientem sibi obviam dixerunt Iudae Quomodo poterimus pauci pugnare contra multitudinem tantam et tam fortem et nos fatigati sumus ieiunio hodie Et ait Iudas Facile est concludi multos in manus paucorum et non est differentia in conspectu Dei caeli liberare in multis et in paucis quoniam non in multitudine exercitus victoria belli sed de caelo fortitudo est Ipsi veniunt ad nos in multitudine contumaci et superbia ut disperdant nos et uxores nostras et filios nostros et ut spolient nos nos vero pugnabimus pro animabus nostris et legibus nostris et ipse Dominus conteret eos ante faciem nostram |
Bible | 1Mcc 3,13-22 |
Frequency | Lc. 4 occurences, 0.0046%, 4pcm (low) |
Diversity | Lc. 3 (low) |
Assignments | Lc. contra paganos/M2/Mass Propers (3) Lc. contra adversitates Ecclesiae/M2/Mass Propers (1) Lc. contra Turcos/M2/Mass Propers (1) |