Genre | Lc |
---|---|
Standard full text | Audivi quasi vocem magnam turbarum multarum in caelo dicentium Alleluia salus et gloria et virtus Deo nostro est quia vera et iusta iudicia sunt eius qui iudicavit de meretrice magna quae corrupit terram in prostitutione sua et vindicavit sanguinem servorum suorum de manibus eius Et iterum dixerunt Alleluia Et fumus eius ascendit in saecula saeculorum Et ceciderunt seniores viginti quatuor et quatuor animalia et adoraverunt Deum sedentem super thronum dicentes Amen alleluia Ex vox de throno exivit dicens Laudem dicite Deo nostro omnes servi eius et qui timetis eum pusilli et magni Et audivi quasi vocem turbae magnae et sicut vocem aquarum multarum et sicut vocem tonitruorum magnorum dicentium Alleluia quoniam regnavit Dominus Deus noster omnipotens Gaudeamus et exsultemus et demus gloriam ei quia venerunt nuptiae Agni et uxor ejus praeparavit se Et datum est illi ut cooperiat se byssino splendenti et candido Byssinum enim iustificationes sunt sanctorum |
Bible | Ap 19,1-8 |
Frequency | Lc. 8 occurences, 0.0092%, 9pcm (low) |
Diversity | Lc. 5 (medium) |
Assignments | Lc. Apr/25/Marcus evangelista/M2/Mass Propers (3) Lc. Oct/31/Omnes Sancti (Vigilia)/M2/Mass Propers (2) Lc. Pasc/martyres plures/M2/Mass Propers (1) Lc. Nov/2/Omnes Sancti (Infra octavas)/M2/Mass Propers (1) Lc. Aug/6/Iustus Matritensis, Pastor Complutensis/M2/Mass Propers (1) |