Genre | Lc |
---|---|
Standard full text | In diebus illis Dixit Rebecca filio suo Iacob Audivi patrem tuum loquentem cum Esau fratre tuo et dicentem ei Affer mihi de venatione tua et fac cibos ut comedam et benedicam tibi coram Domino antequam moriar Nunc ergo fili mi acquiesce consiliis meis et pergens ad gregem affer mihi duos haedos optimos ut faciam ex eis escas patri tuo quibus libenter vescitur Quas cum intuleris et comederit benedicat tibi priusquam moriatur Cui ille respondit Nosti quod Esau frater meus homo pilosus sit et ego lenis? Si attrectaverit me pater meus et senserit timeo ne putet sibi voluisse illudere et inducat super me maledictionem pro benedictione Ad quem mater In me sit ait ista maledictio fili mi tantum audi vocem meam et pergens affer quae dixi Abiit et attulit deditque matri Paravit illa cibos sicut noverat velle patrem illius et vestibus Esau valde bonis quas apud se habebat domi induit eum pelliculasque haedorum circumdedit manibus et colli nuda protexit Deditque pulmentum et panes quos coxerat tradidit Quibus illatis dixit Pater mi At ille respondit Audio Quis es tu fili mi? Dixitque Iacob Ego sum Esau primogenitus tuus feci sicut praecepisti mihi Surge sede et comede de venatione mea ut benedicat mihi anima tua Rursumque Isaac ad filium suum Quomodo inquit tam cito invenire potuisti fili mi? Qui respondit Voluntas Dei fuit ut cito mihi occurreret quod volebam Dixitque Isaac Accede huc ut tangam te fili mi et probem utrum tu sis filius meus Esau an non Accessit ille ad patrem et palpato eo dixit Isaac Vox quidem vox Iacob est sed manus manus sunt Esau Et non cognovit eum quia pilosae manus similitudinem maioris expresserant Benedicens ergo illi ait Tu es filius meus Esau Respondit ego sum At ille Offer inquit mihi cibos de venatione tua fili mi ut benedicat tibi anima mea Quos cum oblatos comedisset obtulit ei etiam vinum Quo hausto dixit ad eum Accede ad me et da mihi osculum fili mi Accessit et osculatus est eum Statimque ut sensit vestimentorum illius fragrantiam benedicens ait Ecce odor filii mei sicut odor agri pleni cui benedixit Dominus Det tibi Deus de rore caeli et de pinguedine terrae abundantiam frumenti et vini et olei et serviant tibi populi et adorent te tribus Esto dominus fratrum tuorum et incurventur ante te filii matris tuae Qui maledixerit tibi maledictus erit Et qui benedixerit tibi benedictionibus repleatur Vix Isaac sermonem impleverat et egresso Iacob foras venit Esau Coctosque de venatione cibos intulit patri dicens Surge pater mi et comede de venatione filii tui ut benedicat mihi anima tua Dixitque illi Isaac Quis es tu? Qui respondit Ego sum filius tuus primogenitus Esau Expavit Isaac stupore vehementi et ultra quam credi posset admirans ait Quis igitur ille est qui dudum captam venationem attulit mihi et comedi ex omnibus priusquam tu venires? Benedixique ei et erit benedictus Auditis sermonibus patris Esau irrugiit clamore magno et consternatus ait Benedic etiam et mihi pater mi Qui ait Venit germanus tuus fraudulenter et accepit benedictionem tuam At ille subiunxit Iuste vocatum est nomen eius Iacob supplantavit enim me en altera vice Primogenita mea ante tulit et nunc secundo subripuit benedictionem meam Rursumque ad patrem Numquid non servasti ait et mihi benedictionem? Respondit ei Isaac Dominum tuum illum constitui et omnes fratres eius servituti illius subiugavi Frumento et vino et oleo stabilivi eum Et tibi post haec fili mi ultra quid faciam? Cui Esau ait Num unam inquit tantum benedictionem habes pater? Mihi quoque obsecro ut benedicas Cumque eiulatu magno fleret motus Isaac dixit ad eum In pinguedine terrae et in rore caeli desuper erit benedictio tua. |
Bible | Gn 27,6-40 |
Frequency | Lc. 230 occurences, 0.2641%, 264pcm (extreme) |
Diversity | Lc. 1 (none) |
Assignments | Lc. Qu/H2/S/M2/Mass Propers/null (232) |