Genre | Lc |
---|---|
Standard full text | In diebus illis Dixit Ioseph fratribus suis Audite somnium meum quod vidi Putabam ligare nos manipulos in agro et quasi consurgere manipulum meum et stare vestrosque manipulos circumstantes adorare manipulum meum Responderunt fratres eius Numquid rex noster eris Aut subiciemur dicioni tuae Haec ergo causa somniorum atque sermonum invidiae et odii fomitem ministravit Aliud quoque vidit somnium quod narrans fratribus ait Vidi per somnium quasi solem et lunam et stellas undecim adorare me Quod cum patri suo et fratribus rettulisset increpavit eum pater et dixit Quid sibi vult hoc somnium quod vidisti Num ego et mater tua et fratres tui adorabimus te super terram Invidebant igitur ei fratres sui pater vero rem tacitus considerabat Cumque fratres illius in pascendis gregibus patris morarentur in Sichem dixit ad eum Israel Fratres tui pascunt oves in Sichimis veni mittam te ad eos Quo respondente praesto sum ait Dixitque ei Vade et vide si cuncta prospera sint erga fratres tuos et pecora et renuntia mihi quid agatur Missus de valle Hebron venit in Sichem Invenitque eum vir errantem in agro et interrogavit quid quaereret At ille respondit Fratres meos quaero indica mihi ubi pascant greges Dixitque ei vir Recesserunt de loco isto Audivi autem eos dicentes eamus in Dothain Perrexit ergo Ioseph post fratres suos et invenit eos in Dothain Qui cum vidissent eum procul antequam accederet ad eos cogitaverunt illum occidere et mutuo loquebantur Ecce somniator venit venite occidamus eum et mittamus in cisternam veterem dicemusque fera pessima devoravit eum et tunc apparebit quid illi prosint somnia sua Audiens autem hoc Ruben nitebatur liberare eum de manibus eorum et dicebat Non interficiamus animam eius nec effundamus sanguinem sed proicite eum in cisternam hanc quae est in solitudine manusque vestras servate innoxias Hoc autem dicebat volens eripere eum de manibus eorum et reddere patri suo |
Bible | Gn 37,6-22 |
Frequency | Lc. 228 occurences, 0.2618%, 261pcm (extreme) |
Diversity | Lc. 1 (none) |
Assignments | Lc. Qu/H2/f6/M2/Mass Propers/null (230) |