Genre | Lc |
---|---|
Standard full text | Audite obsecro universi populi et videte dolorem meum virgines meae et iuvenes mei abierunt in captivitatem Vocavi amicos meos et ipsi deceperunt me sacerdotes mei et senes mei in urbe consumpti sunt quia quaesierunt cibum sibi ut refocillarent animam suam Vide Domine quoniam tribulor conturbatus est venter meus subversum est cor meum in memetipsa quoniam amaritudine plena sum Foris interfecit gladius et domi mors similis est Audierunt quia ingemisco ego et non est qui consoletur me omnes inimici mei audierunt malum meum laetati sunt quoniam tu fecisti adduxisti diem consolationis et fient similes mei Ingrediatur omne malum eorum coram te et vindemia eos sicut vindemiasti me propter omnes iniquitates meas multi enim gemitus mei et cor meum moerens |
Bible | Thr 1,18-22 |
Frequency | Lc. 4 occurences, 0.0046%, 4pcm (low) |
Diversity | Lc. 3 (low) |
Assignments | Lc. Compassio BMV/M2/Mass Propers (2) Lc. f6/7 dolores BMV/M2/Mass Propers (1) Lc. May/5/Compassio BMV/M2/Mass Propers (1) |