Genre | Lc |
---|---|
Standard full text | Audite me qui sequimini quod iustum est et quaeritis Dominum attendite ad petram unde excisi estis et ad cavernam laci de qua praecisi estis Attendite ad Abraham patrem vestrumet ad Saram quae peperit vosquia unum vocavi eum et benedixi ei et multiplicavi eum Consolabitur ergo Dominus Sion et consolabitur omnes ruinas eius et ponet desertum eius quasi delicias et solitudinem eius quasi hortum Domini Gaudium et laetitia invenietur in ea gratiarum actio et vox laudis Attendite ad me popule meus et tribus mea me audite quia lex a me exiet et iudicium meum in lucem populorum requiescet Prope est iustus meus egressus est salvator meus et brachia mea populos iudicabunt me insulae exspectabunt et brachium meum sustinebunt Levate in caelum oculos vestros et videte sub terra deorsum quia caeli sicut fumus liquescentet terra sicut vestimentum atteretur et habitatores eius sicut haec interibunt salus autem mea in sempiternum eritet iustitia mea non deficiet |
Bible | Is 51,1-8 |
Frequency | Lc. 32 occurences, 0.0367%, 36pcm (low) |
Diversity | Lc. 3 (low) |
Assignments | Lc. Adv/H2/f6/M2/Mass Propers (28) Lc. Adv/H2/f4/M2/Mass Propers/2 (3) Lc. Adv/H1/f6/M2/Mass Propers (2) |