Genre | Lc |
---|---|
Standard full text | Fratres Audistis evangelium Dei quod praedicatum est in universa creatura quae sub caelo est cuius factus sum ego Paulus minister Qui nunc gaudeo in passionibus pro vobis et adimpleo ea quae desunt passionum Christi in carne mea pro corpore eius quod est Ecclesia cuius factus sum ego minister secundum dispensationem Dei quae data est mihi in vos ut impleam verbum Dei mysterium quod absconditum fuit a saeculis et generationibus nunc autem manifestatum est sanctis eius quibus voluit Deus notas facere divitias gloriae sacramenti huius in gentibus quod est Christus in vobis spes gloriae quem nos annuntiamus corripientes omnem hominem et docentes omnem hominem in omni sapientia ut exhibeamus omnem hominem perfectum in Christo Iesu Domino nostro |
Bible | Kol 1,25-29 |
Frequency | Lc. 20 occurences, 0.0230%, 22pcm (low) |
Diversity | Lc. 4 (low) |
Assignments | Lc. Ep/H2/f4/M2/Mass Propers (17) Lc. Dec/21/Thomas apostolus/M2/Mass Propers (1) Lc. Jun/11/Barnabas/M2/Mass Propers (1) Lc. Jul/3/Thomas apostolus (Translatio)/M2/Mass Propers (1) |