Genre | Proph |
---|---|
Standard full text | In diebus illis Dixit Moyses filiis Israel Audi Israel quae ego praecipio tibi hodie Cum intraveris terram quam Dominus Deus tuus tibi daturus est possidendam et obtinueris eam atque habitaveris in illa tolles de cunctis frugibus tuis primitias et pones in cartallo Pergesque ad locum quem Dominus Deus tuus elegerit ut ibi invocetur nomen eius Accedensque ad sacerdotem qui fuerit in diebus illis et dices ad eum Profiteor hodie coram Domino Deo tuo qui exaudivit nos et respexit humilitatem nostram et laborem atque angustias et eduxit nos de Aegypto in manu forti et brachio extento in ingenti pavore in signis atque portentis et introduxit ad locum istum et tradidit nobis terram lacte et melle manantem Et ideo nunc offero primitias frugum terrae quam Dominus Deus dedit mihi Et dimittes eas in conspectu Domini Dei tui et adorato Domino Deo tuo epulaberis in omnibus bonis quae Dominus Deus tuus dederit tibi |
Bible | Dt 26,1-3; Dt 26,7-11 |
Frequency | Proph. 212 occurences, 2.0581%, 2,058pcm (extreme) |
Diversity | Proph. 2 (high) |
Assignments | Proph. Pent/QuT/S/M2/Mass Propers/3 (213) Proph. Trin/QuT/S/M2/Mass Propers/3 (1) |