Audi Israel mandata vitae 1447

Genre Proph
Standard full text Audi Israel mandata vitae auribus percipe ut scias prudentiam
Quid est Israel quod in terra inimicorum es
Inveterasti in terra aliena coinquinatus es cum mortuis deputatus es cum his qui in inferno sunt dereliquisti fontem sapientiae
Nam si in via Dei ambulasses habitasses utique in pace super terram
Disce ubi sit sapientia ubi sit virtus ubi sit prudentia ut scias simul ubi sit longiturnitas vitae et victus ubi sit lumen oculorum et pax
Quis invenit locum eius et quis introivit in thesauros eius
Ubi sunt principes gentium et qui dominantur super bestias quae sunt in terra
Qui in avibus caeli ludunt qui argentum thesaurizant et aurum in quo confidunt homines et non est finis possessionis eorum
Qui argentum fabricant et solliciti sunt non est inventio operum illorum et tamen exanimati sunt et ad inferos descenderunt et alii in locum eorum intraverunt
Iuvenes eorum viderunt lumen et habitaverunt super terram
Viam autem disciplinae nescierunt neque intellexerunt semitas eius neque susceperunt eam filii eorum a facie eorum longe facta est Non est audita in Chanaan neque visa est in Theman
Filii quoque Agar qui exquisierunt prudentiam quae de terra est negotiatores terrae Theman et fabellatores et exquisitores prudentiae et intelligentiae viam autem sapientiae nescierunt neque meminerunt semitarum eius
O Israel quam magna est domus Dei et ingens locus possessionis eius magnus et non habet consummationem excelsus et immensus
Ibi fuerunt gigantes nominati illi qui ab initio fuerunt statura magna scientes bellum
Non hos elegit Dominus neque viam disciplinae invenerunt
Propterea perierunt
Et quoniam non habuerunt sapientiam interierunt propter suam insipientiam
Quis ascendit in caelum et accepit eam et adduxit de nubibus
Quis transfretavit mare et invenit eam et attulit eam super aurum electum
Non est qui sciat viam eius neque excogitet semitas eius sed qui scit universa novit illam et adinvenit eam prudentia sua
Qui perfecit terram in tempore sempiterno et adimplevit eam pecudibus
Vocavit eam et audivit eum in tremore
Stellae autem dederunt lumen in custodiis suis et laetatae sunt
Vocatae sunt et dixerunt
Adsumus
Et luxerunt ei cum iucunditate qui fecit illas
Hic est Deus noster et non aestimabitur alius ad illum
Hic adinvenit omnem viam disciplinae et dedit illam Iacob puero suo et Israel dilecto suo
Post haec super terram visus est et cum hominibus conversatus est
Bible Bar 3,9-38
Frequency Proph. 295 occurences, 2.8638%, 2,863pcm (extreme)
Diversity Proph. 3 (extreme)
Assignments Proph. Pasc/H6/S/Pentecostes (Vigilia)/M2/Mass Propers/4 (237)
Proph. Qu/H6/S/M2/Mass Propers/6 (54)
Proph. Pasc/H7/S/Pentecostes (Vigilia)/M2/Mass Propers/4 (6)