Genre | Proph |
---|---|
Standard full text | Attendite ad me popule meus et tribus mea me audite quia lex a me exiet et iudicium meum in lucem populorum requiescet Prope est iustus meus egressus est salvator meus et brachia mea populos iudicabunt me insulae exspectabunt et brachium meum sustinebunt Propter Sion non tacebo et propter Ierusalem non quiescam donec egrediatur ut splendor iustus eius et salvator eius ut lampas accendatur Et videbunt gentes iustum tuum et cuncti reges inclytum tuum et vocabitur tibi nomen novum quod os Domini nominabit Et eris corona gloriae in manu Domini et diadema regni in manu Dei tui Non vocaberis ultra derelicta et terra tua non vocabitur amplius desolata sed vocaberis voluntas mea in ea et terra tua inhabitata quia complacuit Domino in te |
Bible | Is 51,4-5; Is 62,1-4 |
Frequency | Proph. 2 occurences, 0.0194%, 19pcm (low) |
Diversity | Proph. 2 (high) |
Assignments | Proph. Dec/24/Nativitas (Vigilia)/M2/Mass Propers (1) Proph. Adv/H1/D/M2/Mass Propers (1) |