Aspiciebam in visione noctis et ecce bestia 1437

Genre Lc
Standard full text Aspiciebam in visione noctis et ecce bestia quarta terribilis atque mirabilis et fortis nimis dentes ferreos habebat magnos comedens atque comminuens et reliqua pedibus suis conculcans dissimilis autem erat ceteris bestiis quas videram ante eam et habebat cornua decem
Considerabam cornua et ecce cornu aliud parvulum ortum est de medio eorum et tria de cornibus primis evulsa sunt a facie eius et ecce oculi quasi oculi hominis erant in cornu isto et os loquens ingentia
Aspiciebam donec throni positi sunt et antiquus dierum sedit
Vestimentum eius candidum quasi nix et capilli capitis eius quasi lana munda thronus eius flammae ignis rotae eius ignis accensus
Fluvius igneus rapidusque egrediebatur a facie eius
Millia millium ministrabant ei et decies millies centena millia assistebant ei iudicium sedit et libri aperti sunt
Aspiciebam propter vocem sermonum grandium quos cornu illud loquebatur et vidi quoniam interfecta esset bestia et perisset corpus eius et traditum esset ad comburendum igni aliarum quoque bestiarum ablata esset potestas et tempora vitae constituta essent eis usque ad tempus et tempus
Aspiciebam ergo in visione noctis et ecce cum nubibus caeli quasi filius hominis veniebat et usque ad antiquum dierum pervenit et in conspectu eius obtulerunt eum
Et dedit ei potestatem et honorem et regnum et omnes populi tribus et linguae ipsi servient potestas eius potestas aeterna quae non auferetur et regnum eius quod non corrumpetur
Bible Dn 7,7-14
Frequency Lc. 3 occurences, 0.0034%, 3pcm (low)
Diversity Lc. 2 (low)
Assignments Lc. Trin/H23/f6/M2/Mass Propers (2)
Lc. Trin/H24/f6/M2/Mass Propers (1)