Genre | Lc |
---|---|
Standard full text | Aspiciebam in visione noctis et ecce throni positi sunt et antiquus dierum sedit Vestimentum eius candidum quasi nix et capilli capitis eius quasi lana munda thronus eius flammae ignis rotae eius ignis accensus Fluvius igneus rapidusque egrediebatur a facie eius Millia millium ministrabant ei et decies millies centena millia assistebant ei iudicium sedit et libri aperti sunt Aspiciebam propter vocem sermonum grandium quos cornu illud loquebatur et vidi quoniam interfecta esset bestia et perisset corpus eius et traditum esset ad comburendum igni aliarum quoque bestiarum ablata esset potestas et tempora vitae constituta essent eis usque ad tempus et tempus Aspiciebam ergo in visione noctis et ecce cum nubibus caeli quasi filius hominis veniebat et usque ad antiquum dierum pervenit et in conspectu eius obtulerunt eum Et dedit ei potestatem et honorem et regnum et omnes populi tribus et linguae ipsi servient potestas eius potestas aeterna quae non auferetur et regnum eius quod non corrumpetur |
Bible | Dn 7,9-14 |
Frequency | Lc. 16 occurences, 0.0184%, 18pcm (low) |
Diversity | Lc. 1 (none) |
Assignments | Lc. Adv/H4/f6/M2/Mass Propers (16) |