Genre | Lc |
---|---|
Standard full text | Ascendit autem vir eius Elcana et omnis domus eius ut immolaret Domino hostiam solemnem et votum suum Et Anna non ascendit dixit enim viro suo Non vadam donec ablactetur infans et ducam eum ut appareat ante conspectum Domini et maneat ibi iugiter Et ait ei Elcana vir suus Fac quod bonum tibi videtur et mane donec ablactes eum precorque ut impleat Dominus verbum suum Mansit ergo mulier et lactavit filium suum donec amoveret eum a lacte Et adduxit eum secum postquam ablactaverat in vitulis tribus et tribus modiis farinae et amphora vini et adduxit eum ad domum Domini in Silo Puer autem erat adhuc infantulus et immolaverunt vitulum et obtulerunt puerum Heli Et ait Anna Obsecro mi domine vivit anima tua domine ego sum illa mulier quae steti coram te hic orans Dominum Pro puero isto oravi et dedit mihi Dominus petitionem meam quam postulavi eum Idcirco et ego commodavi eum Domino cunctis diebus quibus fuerit commodatus Domino Et adoraverunt ibi Dominum Et oravit Anna et ait Exultavit cor meum in Domino et exaltatum est cornu meum in Deo meo |
Bible | 1Rg 1,21-2,1 |
Frequency | Lc. 5 occurences, 0.0057%, 5pcm (low) |
Diversity | Lc. 3 (low) |
Assignments | Lc. Trin/H7/f6/M2/Mass Propers (3) Lc. Trin/H8/f6/M2/Mass Propers (1) Lc. Trin/H9/f6/M2/Mass Propers (1) |