Apparuit Dominus in convalle Mambre 1428

Genre Lc
Standard full text Apparuit autem ei Dominus in convalle Mambre sedenti in ostio tabernaculi sui et dixit
Ubi est Sara uxor tua
Ille respondit
Ecce in tabernaculo est
Cui dixit
Revertens veniam ad te tempore isto vita comite et habebit filium Sara uxor tua
Quo audito Sara risit occulte dicens
Postquam consenui et dominus meus vetulus est voluptati operam dabo
Dixit autem Dominus ad Abraham
Quare risit Sara dicens
Num vere paritura sum anus
Numquid Deo quidquam est difficile
Visitavit autem Dominus Saram sicut promiserat et implevit quae locutus est
Concepitque et peperit filium in senectute sua tempore quo praedixerat ei Deus
Bible Gn 18,1; Gn 18,9-14; Gn 21,1-2
Frequency Lc. 2 occurences, 0.0023%, 2pcm (low)
Diversity Lc. 1 (none)
Assignments Lc. contra sterilitatem mulierum/M2/Mass Propers (2)