Genre | Lc |
---|---|
Standard full text | Haec dicit Dominus Deus Anima quae peccaverit ipsa morietur Filius non portabit iniquitatem patris et pater non portabit iniquitatem filii Iustitia iusti super eum erit et impietas impii erit super eum Si autem impius egerit paenitentiam ab omnibus peccatis suis quae operatus est et custodierit universa praecepta mea et fecerit iudicium et iustitiam vita vivet et non morietur Omnium iniquitatum eius quas operatus est non recordabor In iustitia sua quam operatus est vivet Numquid voluntatis meae est mors impii dicit Dominus Deus et non ut convertatur a viis suis et vivat Si autem averterit se iustus a iustitia sua et fecerit iniquitatem secundum omnes abominationes quas operari solet impius numquid vivet Omnes iustitiae eius quas fecerat non recordabuntur In praevaricatione qua praevaricatus est et in peccato suo quod peccavit in ipsis morietur Et dixistis Non est aequa via Domini Audite ergo domus Israel Numquid via mea non est aequa et non magis viae vestrae pravae sunt Cum enim averterit se iustus a iustitia sua et fecerit iniquitatem morietur in eis In iniustitia sua quam operatus est morietur Et cum averterit se impius ab impietate sua, quam operatus est et fecerit iudicium et iustitiam ipse animam suam vivificabit Considerans enim et avertens se ab omnibus iniquitatibus suis quas operatus est vita vivet et non morietur Dicit Dominus omnipotens |
Bible | Ez 18,20-28 |
Frequency | Lc. 235 occurences, 0.2698%, 269pcm (extreme) |
Diversity | Lc. 4 (low) |
Assignments | Lc. Qu/QuT/f6/M2/Mass Propers/null (233) Lc. pro peccatis sacerdotis/M2/Mass Propers (2) Lc. pro peccatis/M2/Mass Propers (2) Lc. Qu/H1/f6/M2/Mass Propers (1) |