Genre | Lc |
---|---|
Standard full text | In diebus illis Angelus Domini locutus est ad Philippum dicens Surge et vade contra meridianum ad viam quae descendit a Ierusalem in Gazam Haec est deserta Et surgens abiit Et ecce vir quidam Aethiops eunuchus potens Candacis reginae Aethiopum qui erat super omnes gazas eius venerat adorare in Ierusalem et revertebatur sedens super currum suum legensque Isaiam prophetam Dixit autem Spiritus Philippo Accede et adiunge te ad currum istum Accurrens autem Philippus audivit illum legentem Isaiam prophetam et dixit Putasne intelligis quae legis Qui ait Et quomodo possum nisi aliquis ostenderit mihi Rogavitque Philippum ut ascenderet et sederet secum Locus autem Scripturae quam legebat hic erat Tamquam ovis ad occisionem ductus est et sicut agnus coram tondente se sine voce sic non aperuit os suum In humilitate iudicium eius sublatum est generationem eius quis enarrabit Quoniam tolletur de terra vita eius Respondens autem eunuchus Philippo dixit Obsecro Domine de quo propheta dicit hoc de se an de alio aliquo Aperiens autem Philippus os suum et incipiens a Scriptura ista evangelizavit illi Iesum Et dum irent per viam venerunt ad quamdam aquam Et ait eunuchus Ecce aqua quis prohibet me baptizari Dixit autem Philippus Si credis ex toto corde licet Et respondens ait Credo Filium Dei esse Iesum Christum Et iussit stare currum Et descenderunt uterque in aquam Philippus et eunuchus et baptizavit eum Cum autem ascendissent de aqua Spiritus Domini rapuit Philippum et amplius non vidit eum eunuchus Ibat autem per viam suam gaudens Philippus autem inventus est in Azoto et pertransiens evangelizabat civitatibus cunctis donec veniret Caesaream nomen Domini nostri Iesu Christi |
Bible | Act 8,26-40 |
Frequency | Lc. 233 occurences, 0.2675%, 267pcm (extreme) |
Diversity | Lc. 2 (low) |
Assignments | Lc. Pasc/f5/M2/Mass Propers (232) Lc. Pasc/H1/f5/M2/Mass Propers (3) |