Genre | Proph |
---|---|
Standard full text | Angelus Domini descendit cum Azaria et sociis eius in fornacem Et excussit flammam ignis de fornace et fecit medium fornacis quasi ventum roris flantem Flamma autem diffusa est super fornacem cubitis quadraginta novem et incendit quos repperit iuxta fornacem de Chaldaeis ministros regis qui eam incendebant Illos autem non tetigit ignis neque contristavit nec quicquam molestiae intulit eis Tunc hi tres quasi ex uno ore hymnum dicebant et magnificabant Deum in fornace dicentes Benedictus es Domine Deus patrum nostrorum et laudabilis et gloriosus et superexaltatus in saecula Et benedictum nomen gloriae tuae sanctum et laudabile et superexaltatum in omnibus saeculis Benedictus es in templo sancto gloriae tuae et superlaudabilis et supergloriosus in saecula Benedictus es in throno regni tui et superlaudabilis et superealtatus in saecula Benedictus es qui intueris abyssos et sedes super Cherubim et laudabilis et superexaltatus in saecula Benedictus es in firmamento caeli et laudabilis et gloriosus in saecula Benedicite omnia opera Domini Domino laudate et superexaltate eum in saecula Benedicite angeli Domini Domino laudate et superexaltate eum in saecula Benedicite caeli Domino laudate et superexaltate eum in saecula Benedicite aquae omnes quae super caelos sunt Domino laudate et superexaltate eum in saecula Benedicite omnes virtutes Domini Domino laudate et superexaltate eum in saecula Benedicite sol et luna Domino laudate et superexaltate eum in saecula Benedicite stellae caeli Domino laudate et superexaltate eum in saecula Benedicite omnis imber et ros Domino laudate et superexaltate eum in saecula Benedicite omnes spiritus Dei Domino laudate et superexaltate eum in saecula Benedicite ignis et aestus Domino laudate et superexaltate eum in saecula Benedicite frigus et aestus Domino laudate et superexaltate eum in saecula Benedicite rores et pruina Domino laudate et superexaltate eum in saecula Benedicite gelu et frigus Domino laudate et superexaltate eum in saecula Benedicite glacies et nives Domino laudate et superexaltate eum in saecula Benedicite noctes et dies Domino laudate et superexaltate eum in saecula Benedicite lux et tenebrae Domino laudate et superexaltate eum in saecula Benedicite fulgura et nubes Domino laudate et superexaltate eum in saecula Benedicat terra Dominum laudet et superexaltet eum in saecula Benedicite montes et colles Domino laudate et superexaltate eum in saecula Benedicite universa germinantia in terra Domino laudate et superexaltate eum in saecula Benedicite fontes Domino laudate et superexaltate eum in saecula Benedicite maria et flumina Domino laudte et superexaltate eum in saecula Benedicite cete et omnia quae moventur in aquis Domino laudate et superexaltate eum in saecula Benedicite omnes volucres caeli Domino laudate et superexaltate eum in saecula Benedicite omnes bestiae et pecora Domino laudate et superexaltate eum in saecula Benedicite filii hominum Domino laudate et superexaltate eum in saecula Benedicat Israel Dominum laudet et superexaltet eum in saecula Benedicite sacerdotes Domini Domino laudate et superexaltate eum in saecula Benedicite servi Domini Domino laudate et superexaltate eum in saecula Benedicite spiritus et animae iustorum Domino laudate et superexaltate eum in saecula Benedicite sancti et humiles corde Domino laudate et superexaltate eum in saecula Benedicite Anania Azaria Misael Domino laudate et superexaltate eum in saecula |
Bible | Dn 3,47-88 |
Frequency | Proph. 126 occurences, 1.2232%, 1,223pcm (extreme) |
Diversity | Proph. 5 (extreme) |
Assignments | Proph. Trin/QuT/S/M2/Mass Propers/5 (44) Proph. Adv/QuT/S/M2/Mass Propers/5 (38) Proph. Qu/QuT/S/M2/Mass Propers/5 (32) Proph. Pent/QuT/S/M2/Mass Propers/5 (11) Proph. Qu/H6/S/M2/Mass Propers/5 (1) |