Genre | Lc |
---|---|
Standard full text | Aemulatores estis spirituum ad aedificationem ecclesiae quaerite ut abundetis Et ideo qui loquitur lingua oret ut interpretetur Nam si orem lingua spiritus meus orat mens autem mea sine fructu est Quid ergo est Orabo spiritu orabo et mente psallam spiritu psallam et mente Ceterum si benedixeris spiritu qui supplet locum idiotae quomodo dicet Amen super tuam benedictionem quoniam quid dicas nescit Nam tu quidem bene gratias agis sed alter non aedificatur Gratias ago Deo meo quod omnium vestrum lingua loquor Sed in ecclesia volo quinque verba sensu meo loqui ut et alios instruam quam decem millia verborum in lingua Fratres nolite pueri effici sensibus sed malitia parvuli estote |
Bible | 1K 14,12-20 |
Frequency | Lc. 2 occurences, 0.0023%, 2pcm (low) |
Diversity | Lc. 1 (none) |
Assignments | Lc. Trin/H20/f6/M2/Mass Propers (2) |