Genre | Lc |
---|---|
Standard full text | In diebus illis Aegrotavit filius mulieris matris familias et erat languor fortissimus ita ut in eo non remaneret halitus Dixit ergo ad Eliam Quid mihi et tibi vir Dei Ingressus es ad me ut rememorarentur iniquitates meae ut interficeres filium meum Et ait Elias ad eam Da mihi filium tuum Tulitque eum de sinu illius et portavit eum in cenaculum ubi ipse manebat et posuit super lectum suum et clamavit ad Dominum et dixit Domine Deus meus etiamne viduam hanc apud quam ego utcumque sustentor afflixisti ut interficeres filium eius Et expandit se atque mensus est super puerum tribus vicibus clamavitque ad Dominum et dixit Domine Deus meus revertatur oro anima pueri huius in viscera eius Et exaudivit Dominus vocem Eliae et reversa est anima pueri intra eum et revixit Tulitque Elias puerum et deposuit eum de cenaculo in inferiorem domum et tradidit matri suae et ait illi En vivit filius tuus Dixitque mulier ad Eliam Nunc in isto cognovi quoniam vir Dei es tu et verbum Domini in ore tuo verum est |
Bible | 3Rg 17,17-24 |
Frequency | Lc. 230 occurences, 0.2641%, 264pcm (extreme) |
Diversity | Lc. 4 (low) |
Assignments | Lc. Qu/H4/f6/M2/Mass Propers/null (223) Lc. Qu/H4/f5/M2/Mass Propers (7) Lc. Jul/20/Elias/M2/Mass Propers (1) Lc. missa ad eiciendum leprosum/M2/Mass Propers (1) |