Adveniet dies Domini 1406

Genre Lc
Standard full text Adveniet autem dies Domini ut fur in quo caeli magno impetu transient elementa vero calore solventur terra autem et quae in ipsa sunt opera exurentur
Cum igitur haec omnia dissolvenda sunt quales oportet vos esse in sanctis conversationibus et pietatibus exspectantes et properantes in adventum diei Domini per quem caeli ardentes solventur et elementa ignis ardore tabescent
Novos vero caelos et novam terram secundum promissa ipsius exspectamus in quibus iustitia habitat
Propter quod carissimi haec exspectantes satagite immaculati et inviolati ei inveniri in pace et Domini nostri longanimitatem salutem arbitremini sicut et carissimus frater noster Paulus secundum datam sibi sapientiam scripsit vobis sicut et omnibus epistolis loquens in eis de his in quibus sunt quaedam difficilia intellectu quae indocti et instabiles depravant sicut et ceteras Scripturas ad suam ipsorum perditionem
Vos igitur fratres praescientes custodite ne insipientium errore traducti excidatis a propria firmitate crescite vero in gratia et in cognitione Domini nostri et Salvatoris Iesu Christi
Ipsi gloria et nunc et in diem aeternitatis
Amen
Bible 2P 3,10-18
Frequency Lc. 8 occurences, 0.0092%, 9pcm (low)
Diversity Lc. 6 (medium)
Assignments Lc. Trin/H5/f6/M2/Mass Propers (3)
Lc. Pasc/H2/f6/M2/Mass Propers (1)
Lc. Adv/H1/f6/M2/Mass Propers (1)
Lc. Trin/H5/f4/M2/Mass Propers (1)
Lc. Adv/H1/f4/M2/Mass Propers (1)
Lc. Trin/H6/f4/M2/Mass Propers (1)