Genre | Lc |
---|---|
Standard full text | Adeamus ergo cum fiducia ad thronum gratiae ut misericordiam consequamur et gratiam inveniamus in auxilio opportuno Omnis namque pontifex ex hominibus assumptus pro hominibus constituitur in iis quae sunt ad Deum ut offerat dona et sacrificia pro peccatis qui condolere possit iis qui ignorant et errant quoniam et ipse circumdatus est infirmitate et propterea debet quemadmodum pro populo ita etiam et pro semetipso offerre pro peccatis Nec quisquam sumit sibi honorem sed qui vocatur a Deo tamquam Aaron Sic et Christus non semetipsum clarificavit ut pontifex fieret sed qui locutus est ad eum Filius meus es tu ego hodie genui te Quemadmodum et in alio loco dicit Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech Qui in diebus carnis suae preces supplicationesque ad eum qui possit illum salvum facere a morte cum clamore valido et lacrimis offerens exauditus est pro sua reverentia Iesus Christus Dominus noster |
Bible | H 4,16; H 5,1-7 |
Frequency | Lc. 3 occurences, 0.0034%, 3pcm (low) |
Diversity | Lc. 2 (low) |
Assignments | Lc. LXX/H1/f6/M2/Mass Propers (2) Lc. sede apostolica vacante/M2/Mass Propers (1) |