Genre | Lc |
---|---|
Standard full text | Ad sciendam sapientiam et disciplinam ad intelligenda verba prudentiae et suscipiendam erudtionem doctrinae iustitiam et iudicium et aequitatem ut detur parvulis astutia adolescenti scientia et intellectus Audiens sapiens sapientior erit et intelligens gubernacula possidebit Animadvertet parabolam et interpretationem verba sapientum et aenigmata eorum Timor Domini principium sapientiae sapientiam atque doctrinam stulti despiciunt Audi fili mi disciplinam patris tui et ne dimittas legem matris tuae ut addatur gratia capiti tuo et torques collo tuo Fili mi si te lactaverint peccatores ne acquiescas eis Si dixerint Veni nobiscum insidiemur sanguini abscondamus tendiculas contra insontem frustra deglutiamus eum sicut infernus viventem et integrum quasi descendentem in lacum omnem pretiosam substantiam reperiemus implebimus domos nostras spoliis sortem mitte nobiscum marsupium unum sit omnium nostrum fili mi ne ambules cum eis prohibe pedem tuum a semitis eorum pedes enim illorum ad malum currunt et festinant ut effundant sanguinem Frustra autem iacitur rete ante oculos pennatorum Ipsi quoque contra sanguinem suum insidiantur et moliuntur fraudes contra animas suas Sic semitae omnis avari animas possidentium rapiunt Sapientia foris praedicat in plateis dat vocem suam in capite turbarum clamitat in foribus portarum urbis profert verba sua dicens Usquequo parvuli diligitis infantiam et stulti ea quae sibi sunt noxia cupient et imprudentes odibunt scientiam convertimini ad correptionem meam En proferam vobis spiritum meum et ostendam vobis verba mea Quia vocavi et renuistis extendi manum meam et non fuit qui aspiceret despexistis omne consilium meum et increpationes meas neglexistis Ego quoque in interitu vestro ridebo et subsannabo cum vobis id quod timebatis advenerit Cum irruerit repentina calamitas et interitus quasi tempestas ingruerit quando venerit super vos tribulatio et angustia tunc invocabunt me et non exaudiam mane consurgent et non invenient me eo quod exosam habuerint disciplinam et timorem Domini non susceperint nec acquieverint consilio meo et detraxerint universae correptioni meae Comedent igitur fructus viae suae suisque consiliis saturabuntur Aversio parvulorum interficiet eos et prosperitas stultorum perdet illos Qui autem me audierit absque terrore requiescet et abundantia perfruetur timore malorum sublato |
Bible | Prv 1,2-33 |
Frequency | Lc. 2 occurences, 0.0023%, 2pcm (low) |
Diversity | Lc. 1 (none) |
Assignments | Lc. Trin/H11/f4/M2/Mass Propers (2) |