Genre | Lc |
---|---|
Standard full text | Et accesserunt omnes principes bellatorum et Iohanan filius Caree et Iezonias filius Osaiae et reliquum vulgus a parvo usque ad magnum dixeruntque ad Ieremiam prophetam Cadat oratio nostra in conspectu tuo et ora pro nobis ad Dominum Deum tuum pro universis reliquiis istis quia derelicti sumus pauci de pluribus sicut oculi tui non intuentur et annuntiet nobis Dominus Deus tuus viam per quam pergamus et verbum quod faciamus Dixit autem ad eos Ieremias propheta Audivi Ecce ego oro ad Dominum Deum vestrum secundum verba vestra omne verbum quodcumque responderit mihi indicabo vobis nec celabo vos quidquam Et illi dixerunt ad Ieremiam Sit Dominus inter nos testis veritatis et fidei si non iuxta omne verbum in quo miserit te Dominus Deus tuus ad nos sic faciemus sive bonum est sive malum voci Domini Dei nostri ad quem mittimus te oboediemus ut bene sit nobis cum audierimus vocem Domini Dei nostri Cum autem completi essent decem dies, factum est verbum Domini ad Ieremiam vocavitque Iohanan filium Caree et omnes principes bellatorum qui erant cum eo et universum populum a minimo usque ad magnum Et dixit ad eos Haec dicit Dominus Deus Israel ad quem misistis me ut prosternerem preces vestras in conspectu eius Si quiescentes manseritis in terra hac aedificabo vos et non destruam plantabo et non evellam iam enim placatus sum super malo quod feci vobis Nolite timere a facie regis Babylonis quem vos pavidi formidatis nolite metuere eum dicit Dominus quia vobiscum sum ego ut salvos vos faciam et eruam de manu eius et dabo vobis misericordias et miserebor vestri et habitare vos faciam in terra vestra |
Bible | Jr 42,1-12 |
Frequency | Lc. 7 occurences, 0.0080%, 8pcm (low) |
Diversity | Lc. 1 (none) |
Assignments | Lc. in tempore belli/M2/Mass Propers (7) |