Genre | Lc |
---|---|
Standard full text | Fratres Abrahae dictae sunt promissiones et semini eius Non dicit et seminibus quasi in multis sed quasi in uno et semini tuo, qui est Christus Hoc autem dico testamentum confirmatum a Deo quae post quadringentos et triginta annos facta est lex non irritum facit, ad evacuandam promissionem Nam si ex lege esset hereditas iam non ex promissione Abrahae autem per repromissionem donavit Deus Quid igitur Lex propter transgressiones posita est donec veniret semen cui promiserat ordinata per angelos in manu mediatoris Mediator autem unius non est Deus autem unus est Lex ergo adversus promissa Dei Absit Si enim data esset lex quae posset vivificare vere ex lege esset iustitia Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato ut promissio ex fide Iesu Christi daretur credentibus |
Bible | G 3,16-22 |
Frequency | Lc. 231 occurences, 0.2652%, 265pcm (extreme) |
Diversity | Lc. 3 (low) |
Assignments | Lc. Trin/H13/D/M2/Mass Propers (223) Lc. Trin/H14/D/M2/Mass Propers (9) Lc. Trin/H17/D/M2/Mass Propers (1) |