A quintodecimo die mensis huius septimi 1388

Genre Proph
Standard full text A quintodecimo ergo die mensis septimi quando congregaveritis omnes fructus terrae vestrae celebrabitis ferias Domini septem diebus die primo et die octavo erit sabbatum id est requies
Sumetisque vobis die primo fructus arboris pulcherrimae spatulasque palmarum et ramos ligni densarum frondium et salices de torrente et laetabimini coram Domino Deo vestro
Celebrabitisque solemnitatem eius septem diebus per annum legitimum sempiternum erit in generationibus vestris
Mense septimo festa celebrabitis et habitabitis in umbraculis septem diebus omnis qui de genere est Israel manebit in tabernaculis ut discant posteri vestri quod in tabernaculis habitare fecerim filios Israel cum educerem eos de terra Aegypti
Ego Dominus Deus vester
Bible Lv 23,39-43
Frequency Proph. 230 occurences, 2.2328%, 2,232pcm (extreme)
Diversity Proph. 1 (none)
Assignments Proph. Trin/QuT/S/M2/Mass Propers/2 (230)