Abiit Iesus extra civitatem foras in Bethaniam (Mt 21)

Layer G/A
Fulltext In illo tempore Abiit Iesus extra civitatem foras in Bethaniam ibique mansit Mane autem revertens in civitatem esuriit Et videns fici arborem unam secus viam venit ad eam et nihil invenit in ea nisi folia tantum et ait illi Numquam ex te fructus nascatur in sempiternum Et arefacta est continuo ficulnea Et videntes discipuli mirati sunt dicentes Quomodo continuo aruit Respondens autem Iesus ait eis Amen dico vobis si habueritis fidem et non haesitaveritis non solum de ficulnea facietis sed et si monti huic dixeritis Tolle et iacta te in mare fiet Et omnia quaecumque petieritis in oratione credentes accipietis
Text Source Mt 21,17–22

Conspectus