Aulae lucis

Layer Antiphonal
Fulltext Aulae lucis et repertae lux ianua
Christus die hodierna
Surrexit morte devicta
Hostia viva
Patri mactata
Sua sancta gratia
O quam pia clementia
Quos atrox serpens morsu detruserat in tartara
Hos Christus clemens revexit humeris ad gaudia
Sua sancta gratia
O quam pia clementia
Leo fortis de tribu Iuda
Mortis solvit morte vincula
Sua sancta gratia
O quam pia clementia
Nobis vita vera vitam reddidit perditam
Et via vera ad Patris reduxit semitam
Nunc corda nostra iubilant in huius diei festa paschalia
Ut mereamur intra esse sanctam resurrectionis gloriam
O felix turba cui patent regna Patris aeterna Christi munere donata
Vere beata cui angelorum clara caterva ministrabunt sine meta
Iam Christe veni et reddens indulta
Tu cum iudicandum veneris saecula
Desiderata da nobis atria in sanctorum patria
Text Source AH 53:40

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
BE Tournai 1498, Missal, Missale Tornacense | 117 T Pasc H1 f3 Seq M2 180 (80v)
BE Tournai 1498, Missal, Missale Tornacense | 117 T Pasc H4 D Pasc Seq M2 194 (87v)